- TENTORIUM
- TENTORIUMa tendendo: De militibus proprie, quorum Tentoria antiquitus e pellibus fuisse, docet Val. Maxim. l. 2. c. 7. ex 15. Decreverunt, ut ex iis, qui equô meruerunt, peditum numerô militarent; qui pedites fuerant, in funditorum auxilia transcriberentur, neve quis eorum intra castra tenderet, neve locum extra assignatum vallô aut fossâ cingeret, neve Tentorium ex pellibus haberet. Unde Tentoriae pelles, Treb. Pollio, in Claud. c. 14. Neque tamen ab Urbe Cond. statim in observatum: Nam in Veiorum obsidione, verba sunt Livii, Dec. 1. l. 5. primum sub pellibus hiemare coeperunt, h. e. anno 327. ab Urb. Cond. adnotavit Ioh. Camers L. Flor. l. 1. c. 12. Veientum quanta res fuerit, indicat decennis obsidio: tunc primum hiematum sub pellibus, taxata stipendio hiberna; quae ille, ut alia plurima, ex Livio exscripsit: Consuetudo postea diu retenta Caes. de Bell. Gall. l. 3. in fin. Eiusmodi tempestates sunt consequutae, uti opus necessario intermitteretur, et continuatione imbrium diutius sub pellibus milites contineri non possent. Bell. Civ. c. 13. Qui idem mos et post illam aetatem rursus invaluit, sub Nerone scilicet. Tacit. Annal. l. 13. c. 35. Retentus omnis exercitus sub pellibus, quamvis hieme saevâ, adeo ut obductâ glacie nisi effossa humus Tentoriis locum non praeberet. Post Neronem quoque, sub Theodosio Imperatore disciplinae militaris observantissimo, hiemes actas subpellibus, memorat Lat. Pacatus Panegyr. Sic de Stilicone Claudianus, l. de laud. ipsius, v. 122.——— Quoties sub pellibus egit?Id ipsum a Graecis factitatum esse, et ab eis demum ad Romanos transiisse morem colligitur ex Curtio, l. 7. c. 8. Saepe pellibus Tabernaculi allevatis, ut conspiceret hostium ignes: et Amm. Marcellino, l. 9. Sub pellibus exercitu diffusô, per Istri fluminis margines, Barbaros observabat. Meminit eorundem Arrianus, de gestis Alex. l. 1. Tentoria militum erant ex pellibus levi materie repletis: ac l. 3. Iubet Tentoriis pelles detrahi, easque minutis ac levibus festucis repletas consui. Adhibitae autem pelles, sive quod antiquorum id indumentum, seu quod facilius sic ab aeris iniuriis defendi possent. Qua de re vide supra in voc Pellis. Postmodum, ut alia omnia, sic Tentoria quoque, Iuxus invasit. Cuius insigne specimen, ut alia omittam, Tentoria fuêre sigillata, memorata Pollioni in Herode, Odenati filio, de quo inquit, c. 16. Triginta Tyrannor. Homo omnium delicatissimus et prorsus Orientalis ac Graecae luxuriae, cui erant sigillata tentoria et aurati papilliones etc. Dicta autem sic sunt, quae Graecis ζωδιωτὰ, quibus sigilla seu ζώδια, h. e. vel hominum vel bestiarum figurae ex auro vel purpura erant intextae; alias belluata Latinis quoque, uti pluribus ostendit ad Pollionem Salmas. Vide quoque supra. Honestus vero is ornatus erat, cum militum victorum tentoria hederâ et laurô olim ornarentur. Quemadmodum de Romanis, e praeliô, quô Perses Macedonum Rex victus est, reversis, invenisse eos τὰς ςκηνὰς φωτὶ λαμπομένας καὶ κεκοσμημένας κιττοῦ καὶ δάφνης ςεφάνοις, tentoria luce splendentia, ornataque sertis bederae et lauri, refert Plut. in Aemilio Paulo: quo de ritu vide Car. Paschalium, Coronar. l. 1. c. 17. Sed et sub Tentoriis prisci degebant, antequam aedes sibi struerent, atque in Urbes commigrarent, ut de Patriarchis atque Israelitis totô peregrinationis tempore, legimus, in cuius rei memoriam Tabernaculorum Festum institutum, de quo supra: quamvis Tentoria a Tabernaculis, si pensiculatius voces consideremus, utcumque distingui consuevisse, supra diximus in voce Tensa. Hodieque Arabes Scenitae, prisci tenaces moris, non nisi in Tentoriis habitant, habitaculô mobili et pro commoditate hominum alio, ubi lubet, transferri idoneô. Vide Petr. de Valle Itiner. Tom. 4. et supra Pastor. In sacris etiam Tentoria habuisse locum, dictum itidem i in voce Tensa: et cui ignotum Tabernaculum Testimonii, quod, portatilis Templi instar, Deus ipse sibi fieri, inter Israelitas iussit? Cuius simia Satanas, inter suos quoque Tentoria seu Tabernacula erexit. Sic, inter alia, Babylone, in Templo Veneris Uraniae, illis Mylittae, quam Lunam fuisse docet Vossius, sua puellis, apud Herodotum, l. 1. Tentoria fuisse legimus, in quibus considebant tempora corollis religatae, usque dum advenarum aliquis, pronuntiatis his verbis, Ε᾿πικαλέω σοὶ τὴν θεὸν Μύλιτταν, Invoco tibi Deam Mylittam, pecuniam immitteret in eius, quae ei placebat, sinum, sicque illi a Fano abductae sese misceret. A quo ritu Templum ipsum Succoth Benoth h. e. Tabernaculum filiarum, vocitatum est. Vide Ioh. Seldenum, Syntagm. de Diis Syris 2. c. 7. et Voss. de Idol. l. 2. c. 22. De Tentoriis autem militum Romanorum plura, apud Car. Sigonium, Scholiis in Liv. l. 5. Iac.Raevardum, Variorum l. 4. c. 3. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 31. cum Paralipomenis Thomae Dempsteri: uti de Tentorio, Imperatoris Turcarum munere, quo sepulchrum Mahometis quotannis exornati, quodque Pontifici Muslimorum, qui Meccae sedem habet, maxime lucrosum esse solet, supra ubi de Muslimis, etc. de Tentoriorum vero mutatione, poena militari, ubi de Militibus; uti de Thalamo nuptiali ad Tentorii instar facto infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.